ORETAE

ORETAE
ORETAE
populi Sarmatiae Asianae ad mare Euxinum, inter Cercetios, et Achaeos incolentes. Dionysius.
———— Καὶ οἱ πέλας Εὐξείνοιο
Κερκέτιοί τ᾿ Ο᾿ρέται τε, καὶ ἀλαήεντες Α᾿χαιοί.
Ita vulgo quidem locus iste legitur. Atqui Oretarum nomen alibi, ni fallor, non invenitur. Toretas hic locat Plin. l. 6. c. 5. Cercetiis propinquos, in promuntorio quodam, quod eriam Toreticum Ptolemaeus vocat. Stephano quoque Τορέται ἔθνος Ποντικὸν dicitur. Eadem etiam gens esse videtur, quos Toreatas nominat Mela. l. 1. c. 19. sed Maeoticae, non Ponticae, orae incolad, quos etiam Maeoticis gentibus annumerat Strabo, l. 11. Ut dubitari possit, an utrumque mare eorum fines attigerint, an a Maeotide ad Pontum demigrârint. Extra dubium vero est (inquit Montanus) hîc legendum esse Κερκέτιοι Τορέται τε, quamvis Eustathius Ο῾ρέται legerit. Nic Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • TORETAE — populi Pontici, Steph. vide Oretae …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”